monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, XIV <<<     >>> XVI

Caput XV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nisi forte illae stellae sunt hi dii, quas eorum appellavere nominibus. Nam stellam quandam vocant Mercurium, quandam itidem Martem. Sed ibi est et illa quam vocant Iovem, et tamen eis mundus est Iovis; ibi quam vocant Saturnum, et tamen ei praeterea dant non parvam substantiam, omnium videlicet seminum; ibi est et illa omnium clarissima, quae ab eis appellatur Venus, et tamen eandem Venerem esse etiam Lunam volunt; quamvis de illo fulgentissimo sidere apud eos tamquam de malo aureo Iuno Venusque contendant.
2 Luciferum enim quidam Veneris, quidam dicunt esse Iunonis; sed, ut solet, Venus vincit. Nam multo plures eam stellam Veneri tribuunt, ita ut vix eorum quisquam reperiatur, qui aliud opinetur. Quis autem non rideat, cum regem omnium Iovem dicant, quod stella eius ab stella Veneris tanta vincitur claritate?
3 Tanto enim esse debuit ceteris illa fulgentior, quanto est ipse potentior. Respondent ideo sic videri, quia illa, quae putatur obscurior, superior est atque a terris longe remotior. Si ergo superiorem locum maior dignitas meruit, quare Saturnus ibi est Iove superior?
4 An vanitas fabulae, quae regem Iovem facit, non potuit usque ad sidera pervenire, et quod non valuit Saturnus in regno suo neque in Capitolio, saltem obtinere est permissus in caelo? Quare autem Ianus non accepit aliquam stellam? Si < propterea >, quia mundus est et omnes in illo sunt: et Iovis mundus est et habet tamen.
5 An iste causam suam composuit ut potuit et pro una stella, quam non habet inter sidera, tot facies accepit in terra? Deinde si propter solas stellas Mercurium et Martem partes mundi putant, ut eos deos habere possint, quia utique sermo et bellum non sunt partes mundi, sed actus hominum: cur Arieti et Tauro et Cancro et Scorpio < ni > ceterisque huius modi, quae caelestia signa numerant et stellis non singulis, sed singula pluribus constant superiusque istis in summo caelo perhibent conlocata, ubi constantior motus inerrabilem meatum sideribus praebet, nullas aras, nulla sacra, nulla templa fecerunt, nec deos, non dico inter hos selectos, sed ne inter illos quidem quasi plebeios habuerunt?